- FLAMMEA
- FLAMMEAnomen floris, Gall. La Pensee, cuius hanc descriptionem exhibet Fr. Pomey, Haud dubium, quin Flammea sit soror violae germana. Sunt certe quidem specie ac formâ usque adeo similes, ut internoscere haud proclive fuerit, nisi utriusque parens. Natura utramque inaequali effecisse dote. Odorem nempe legavit violae, Flammeae denegavit. Verum, hanc vicissim locupletiore inftruxit florum ornatu, Praeter quam quod enim eam decoravit purpura, quae una violam exornat, aurum insuper adiecit, aergentumque opere veliit pictum Phrygionico. Atque haec omnia tam scite distincta, tam venuste composita, nihil ut concinnius fingi possit: in Descr. div.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.